1 | Et idcirco ei qui de interioris hominis puritate pervigilem sollicitudinem gerit, expetenda sunt loca quae mentem eius nulla ad culturae distentionem ubertatis suae fecunditate sollicitent, nec de cellulae fixa atque immobili statione perturbent, atque ad aliquod subdivale opus prodire compellant, et ita, velut in apertum effusis cogitationibus, omnem mentis directionem ac subtilissimum certe illius destinationis intuitum per diversa dispergat, quae a nemine prorsus, quamvis sollicito ac vigilanti, vel caveri poterunt, vel videri, nisi qui animum suum atque corpus iugiter intra parietum septa concluserit; ut ita quis, velut piscator egregius, victum sibi apostolica arte prospiciens in tranquillissimi cordis sui profundo, agmina cogitationum natantia intentus atque immobilis captet; et tamquam de prominenti scopulo curiose profunda prospectans, quas ad se homo attrahere debeat, salutari, quas vero tamquam malos ac noxios pisces negligat ac refutet, sagaci discretione diiudicet. |